STABULUM

STABULUM
I.
STABULUM
locus Galliae Narbonens. Anton. inter. Salsusas ad Boream 48. et Pyrenaeum montem ad Meridiem ubi in Hispaniam transitur, 16. mill. pass. Quibusdam est Millas, castrum Comitatus Ruscinonensis ad Tetim fluv. fere 10. mill. pass. a Perpiniano in Occasum; Et Stabulum novum, eidem Antonino locus Hispaniae Tatraconensis inter Barcmonem, ad Ortum et Tatraconem, ad occasum in ora maris Mediterranei nunc oppidulum Cataloniae, Villanova dictum.
II.
STABULUM
omne domicilium, apud Poetas, vide Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 389. Proprie vero, de iumentis. Salomoni fuerunt inquit, Sacer Scriptor I. Regum c. 4. v. 26. quadraginta milia stabulorum equorum ad currus suos. Qui numerus cum prodigiosus videatur, dicunt Hebraei, vocem Gap desc: Hebrew, quae alias de Stabulis occurrit, vel praesepibus, hîc loculos in stabulis aut praesepibus, singulis equis destinatos, denotate. Certe sic Vegetius appellat, l. 1. c. 56. Patena quae appellatur (φάτνη) hoc est, alveus ad ordeum ministrandum, sit munda semper ---- Loculi praeterea vel marmore, vel lapide, vel ligno facti, distinguendi sunt, ut singula iumenta ordeum suum nullô praeripiente, consumant. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte prior. l. 2. c. 9. ubi de Salomonis equitatu. Et de bobus, Habacuci c. 3. v 17. Et non erant boves in stabulis suis; ubi vox raphath, proprie stabulum boum, seu bubile est. Nec ignotum ulli Augiae stabulum, Hercul.is labor. De ovibus porro, quod μάνδρα proprie, qu^voce modô antrum, modo stabulum seu ovile notatur. Et Veteres quidem in speluncis ovilia sua constituîsse (imo et reliquorum iumentorum receptacula) ex Polyphemi fabula liquet. Quo facit id, quod de pastore Virgiliano legimus Ecl. 1. v. 77.
Non ego vos postquam viridi proiectus in antro,
Dumosa etc.
Ubi speluncam hanc ei pro domo fuisse, ex seqq. docet Nannius l. 6. c. 2. Et quod Pyli antrum, in quo Nestoris olim, prius Nelei, stabulum fuerit, suô adhuc tempore, exstitisse, refert in Messeniacis Pausanias etc. Vide et supra voce Praesepe, ac Specus; it. Seiorni regis custos. Hinc Tribunus stabuli, apud Ammian. l. 14. 28. 30. Idem cum Comite Stabuli, in l. 3. Cod. Theodos. de Equorum conlat. nomen dignitatis, cui Regii stabuli et equorum Principis cura primitus incumbebat: ince militaris factae. Cuiusmodi Constabularios (namque sic postmodum dici coeperunt) habuêre Imperatores Byzantini, Reges Angliae et Franciae, ut vidimus in voce Constabularius. Et quidem apud Imperatores Constantinopolitanos, eos praefuisse Francis ad Palatii custodiam excubantibus, docet Pachymeres l. 1. c. 7. ut quos a primaeva sui origine Imperatorum custodiae fuisse adhibitos, videtur innuere Ammianus l. 15. Malarichus --- adhibitis Francis, quorum eâ tempestate in Palatio multitudo florebat, exactius iam loquebatur. Vide Car. du Fresne Not. ad Willbard. num. 210. et ad Alexiadem Annae Comnenae. p. 395. Apud Anglos, processu temporis, quoque
copiacum praecipuos fuisse Duces, praeter dicta suô loco, ex Matthaeo quoque Westmonasteriensi discimus A. C. 1254. Coram Comite Herefordiensi, qui secundum antiquum ius, Constabularius esse dignoscitur re gii exercitus: et Monastico Anglico Tom. I. ubi refertur, Hugonem Co mitem Cestriae, Nigellum quendam fecisse Marescallum et Constabularium suum, ita ut quandocumque dictus Hugo Comes exercitum moveret versus Walliam: dictus Nigellus et heredes sui in eundo praecederent, et in redeundo cum exercitu, ultimi remanerent. In Gallia sub Philippo demum Augusto, post exinctam Senescallorum auctoritatem, datum Comitibus Stabuli copiarum ducatum, contendit Stephanus Pachasius, et eum sequutus Duchesnius Histor. Montemorenciaca c. 1. p. 112. Sed iam ante id factum esse, docet ex Fredegario c. 2. aliisque praefatus Notarum auctor, qui et Iura privilegia ac praerogativas huius dignitatis, ex vetere Rotulo Camerae Computorum Paris. Tillio memorato, exhibet in Glossario, voce Comes. Porro et gothorum in Hispania Reges suos Stabuli Comites habuisse, liquet ex Concil. Toletano XIII. in quo subscripsit Guisclamandus Comes Stabuli. De Castellae Regibus, id discimus ex Petro Pantino, qui hanc dignitatem apud Reges hosce perinsignem esse, sine administratione tamen, ac titulo tenus, refert. Vide quoque Blancam Comm. Rer. Arag. p. 785. Apud Italos hôc nomine itidem occutrit Exercitus Dux, qui de nullo se intromittebat iudicio tempore pacis: exercitu tamen militante, dominus erat occidendi, aut aliter puniendi transgressores, uti habet Marsilius Patavinus in Defensore Pacis part. I. c. 9. Sed et Constabularii Castri apud medii aevi Scriptores crebra mentio, in Fleta inprimis l. 1. c. 15. §. 3. c. 20. §. 78. et l. 2. c. 31. ubi eorum officium describitur, Constabularios Parochiarum seu illarum, memorat Froissardus Volum. 2. c. 96. qui in sublevamen Constabulariorum Hundredi aevô Eduardi III. introducti, iuxta nonnullos, talem in villis potestatem habebant, qualem in Hundredis Constabularii Hundredorum, de cuiusmodi Constabulariis prolixe agit Thomas Smith de Rep. Angl. l. 2. c. 25. ubi inter alia duos plerumque in quovis Hundredo, totidemque in quavis Villa seu Parochia, et hos quidem inferiores et
Subconstabularios, illos autem superiores et capitales appellari consuevisse, ait, Constabularius Turris Londinensis, non semel memoratur Scriptoribus eiusdem gentis, de cuius iurisdictione accurate Bractonus agit de Essontis l. 5. c. 13. §. 4. et Thomas Walsinghamus p. 147. Plura hanc in rem vide praeter ea, quae diximus, in voce Comes Stabuli et Consiabularius, apud Car. du Fresne d. l. ubi et officii Monastici nomine Conestabuli, meminit, de quo sic Bernardus Monachus in Consuetud. Cluniac. MS. Est frater, cui est commissa oboedientia, ut de equis curam habeat et mulis, quem nos vulgagariter Conestabulum vocamus ipse habet agasonem suum, qui capit curam de equis, qui ad observantiam pertinent ---- habet autem in custodia sua totam avenam et hordeum Monasterit ---- sellas, calcaria, frena, ferra etc. aliquid etiam infra in Stallarius. Coeterum Stabulis, atque adeo equis asinisque, apud Gentiles, Epona praeerat. Apuleius Milesiar. l. 3. Respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere medit ullio, Eponae, Deae, simulacrum, praesidens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Quam proin superstitionem ridens Octavius apud Minucium, Quis tam stultus, ait, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra Epona, consecratis. Vide vocibus Epona, et Hippona. it. supra Muliones.
III.
STABULUM
oppid. cum Abbatia celebri, ad amnem Rechte, in ditione Episcopatus Leodiensis, in confinio Luxemburgensi, 3. leuc. a Limburgo in Meridiem Stablo. Baudrand. Vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Stabŭlum [1] — Stabŭlum (lat.), 1) Standort, Aufenthaltsort; 2) Einkehr, Herberge, wovon der Herbergsvater od. Wirth Stabularius hieß; 3) Stall; 4) in den Rennbahnen der Ort, wo sich die Wagenlenker aufhielten u. wo ihre Wagen standen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Stabŭlum [2] — Stabŭlum, 1) (A d S.), Ort der Sardoner im Narbonensischen Gallien; jetzt Boulou, u. Aud. Collioure; 2) S. novum, Ort der Ilercaoner od. der Cosetaner im Tarraconensischen Spanien; j. Solivela od. Sagarre; 3) S. Diomēdis, Stadt in Thracien,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AD STABULUM — in Mauritania Caesariensi. Scheda 3. Peutingeriana …   Hofmann J. Lexicon universale

  • étable — [ etabl ] n. f. • 1636; estable v. 1155; lat. pop. stabula n. f. pl., de stabulum « lieu où l on habite » ♦ Lieu, bâtiment où on loge le bétail, les bovidés. ⇒ bouverie, vacherie. Aménagement d une étable (⇒ crèche, litière, mangeoire, râtelier) …   Encyclopédie Universelle

  • stabulation — [ stabylasjɔ̃ ] n. f. • 1833; lat. stabulatio, de stabulum → étable ♦ Techn. Séjour des bestiaux en étable. Stabulation libre, où les animaux se déplacent dans l étable, en sortent et y entrent librement. ● stabulation nom féminin (latin… …   Encyclopédie Universelle

  • establo — (Del lat. stabulum.) ► sustantivo masculino 1 GANADERÍA Lugar cubierto donde se encierra ganado. 2 despectivo Lugar sucio, desordenado y maloliente: ■ después de la fiesta el aula parecía un establo. SINÓNIMO pocilga * * * establo (del lat.… …   Enciclopedia Universal

  • PANDOCHEUM — Graece Πανδοχεῖον, proprie stabulum est seu diversorium. Veter. Glosse, Stabidum, ἱπποςτάσιον, ὀνοςτάσιον, πανδοχεῖον. Stabulum autem non solum significare receptaculum equorum et iumentorum, sed etiam pro caupona, diversorio, ac hospitio accipi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Etalle (Belgique) — Étalle (Belgique) Pour les articles homonymes, voir Étalle. Étalle …   Wikipédia en Français

  • LA VOIE DOMITIENNE — Voie Domitienne Pour les articles homonymes, voir Via Domitia. La voie Domitienne (Via Domitia) est une voie romaine construite à partir de 118 av. J. C. pour relier l’Italie à la péninsule Ibérique en traversant la Gaule …   Wikipédia en Français

  • Voie Domitienne — Pour les articles homonymes, voir Via Domitia.  Ne doit pas être confondu avec Via Domitiana …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”